Epistola ad Galatas*

Caput 3: Versus 10

Quicunque enim,etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quae ad mores pertinent, sed quae in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: caetera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturae, dicens:Scriptum est.Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in DeuteronomioDeut. 21.:Maledictus omnis homo,etc. Quasi: Multa praecepi quae omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatae transeunt a gratia ad maledictum?
(* Traductions européennes)